monumenta.ch > Plinius > sectio 216

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 216
{LXXXII} Coriandri inter silvestria non invenitur. praecipuum esse constat Aegyptium. valet contra serpentium genus unum, quod amphisbaenis vocant, potum inpositumque. sanat et alia vulnera, epinyctidas pusulas tritum; sic et omnes tumores collectionesque cum melle aut uva passa, panos vero ex aceto tritum. seminis grana tria in tertianis devorari iubent aliqui ante accessionem vel plura inlini fronti.